- OCHOSIAS
- I.OCHOSIASFil. Achab, regnare coepit super Israelem, in Samaria, A. M. 3136. ante Christum natum 813. Hic impius, proavus et utrique parenti persimilis exstitit: atque aeger ex lapsu, misit consultum Deum Accaron, annon convalesceret? revertun tur nuntii, dicentes, occurrisse sibi hominem pilosum, renibus accinctum zenâ pelliceâ, qui dixerit, ut reverterentur, renuntiarentque minime convaliturum. Ochosias Eliam esse, qui nuntios impedivisset, ratus, misit ad eum Tribunum cum quinquaginta militibus, ut eum adducerent, quos omnes ignis caelitus demissus consumpsit: cum totidem iterum misisset Ochosias, côdem fatô correpti sunt. Tribunus autem, qui tertius missus est, supplex Eliam deprecatus est: qui Elias, ab angelo praemonitus. cum hoc Tribuno ad Ochasiam perrexit, tandem ab Elia increpatus est Ochosias, apud quem id ipsum locutus est quod per nuntios primum praedixerat. Itaque ex hac infirmitate obiit, nullis relictis liberis, quare successit ei frater Ioram. Vide 1 Reg. c. 22. 2 Reg. c. 1. itemque Ioseph. Iud. Ant. l. 9. c. 2. regnavit annos duos.II.OCHOSIASLatine possessio, aut visio Domini, alias Ioachaz quoque dictus, fil. Ioram, ex Athalia, non autem eius Ioram, qui fuit Rex Israel, successit patri in regno Iudae, An. 12. Ioram, filii Achab, Regis Israel, annos natus erat 20. cum regnare coepisset. Imperavit Hierofolymis anno tantum unô, qui erat A. M. 3151. ante Christum natum 797. impie egit secutusque est domum Achab,de quo supra mentionem feci, etc. cum eo gessit bellum adversus Hazael regem Syrorum. Iste Ochosias iussu Iehu, qui in regem unctus fuerat, interfectus est. Vide 1 Reg. c. 8. et 9. item 2 Paral. c. 22. Inierat societatem cum Ioram, filio Achab.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.